- TRIPUDIUM
- TRIPUDIUMrerum gerendarum apud Romanos proprium erat, idque penes solos Patritios. Cum enim tria essent auspiciorum genera, avium inspectio, de caelo observatio et Tripudii animadversio: Avium inspectio ad Comitia Curiata et Centuriata; Tripudii animadversio, ad res gerendas; Observatio de caelo, ad omnia Comitia, adhibebatur, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 6. c. 7. et 20. ex Sigonio. Tripudium autem quasi Terripavium dictum est Festo, cum ait: Puls potissimum dabatur pullis in auspiciis, quia ex ea necesse erat aliquid decidere, quod Tripudium faceret, id est, terripavium: pavire enim ferire est. Cum igitur, dum captabantur auguria, pulli e cavea mox proruerent cum impetu, certatimque in escam involarent et avide eam depascerentur, ita ut vescentibus illis aliquid ex ore relaberetur, et rerram pavirer, unde spe haustâ mirificâ Pullarius, ut constanter fortiterque coepta negotia urgerent, iubebat auspicantes, et successus optatos prosperaque a Diis omnis spondebat: atque hoc Tripudium Solistimum vocabant, a solo; ut a medio Mediastinum. Poterat vero avis omnis Tripudium facere, ex veteri Collegii Augurum decretô: erantque in eo captando verba sollemnia damnare et addicere; illud quidem in sinistro praesagio tristique eventu, hoc vero in fortunatis prosperisque auguriis. Livius, Der. 1. l. 2. Cum omnium sacellorum inaugurationes admitterent aves, in Termini templo non addixêre. Vide quoque Decad. 3. l. 13. Ovid. l. 15. Met. sab.50. alios. Fuit vero etiam Tripudium Sonivium, de quo ita qpud Festum legendum docet Ios. Scaliger, Sonivio significat in carmine Saliari, item in Commentario Augurali sonanti. Sonivium Tripudium dicitur, quod sonet, ut cum pullo excidit puls, quadrupedive aliquid ex ore. Hinc Servius ad illud Virgil. l. 3. Aen. v. 90.----- Tremere omnia visa repente:Hoc, inquit, Augurium, iuxta Auguralem disciplinam dictum est, quod appellatur Tripudium Sonivium, id est, a sono. Adquod pertinet, si arbor sponte radicibus cadat, si terra tremat, quod hîc Aeneae factum ostendit, antequam divinâ voce responsa perciperet. Meminit quoque eius Plin. l. 15. c. 22. his verbis: Quae causa eas (nuces iuglandes) nuptiis secit religiosas, tot modis fetu munitô, quod est verisimilius, quam quia cadendo Tripudium Sonivium faciant. Imo et Tripudii Oscini meminit Festus praefatus, illudque definit, quod oris cantis significat quid portendi, cum cecinit corvus, cornix, noctua, parra, picus. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 10. cum Paralipom. Thomae Dempsteri. Alias Tripudium generaliter, a pavire, id est, ferire, ut dictum, de saltatione sumitur: saltando enim terra pavitur; Nisi malis sic vocatum, quasi Tripedium, ut significet numerosum pedum motum, in ternarium cadentem, vide apud Martial. et supra, voce Tripedare. Istiusmodi Tripudiis cum Bacchi sacra semper celebrari fuerint solita, ut annotavit Natalis, hinc ipse Tripudii Deus dictus est. Lycophron.Δαίμων ενόρχης, φιγαλεὸς, φαυςτήριος,Deus Tripudii, Phigaleus, Phausterius.Qua de re vide Fortun. Licetum, de Lucernis Antiqq. l. 6. c. 27. et plura, in ouce Saltatio. addam saltem, tripudiantes rebus bellicis maxime idoneos habitos, Socratis effatô, apud Athenaeum, l. 14. c. 12. unde Persas, nonn minus tripudianndi, quam equitandi, artem didicisse, refert idem l. 10. c. 11. Quo facit, quod de Tripudio Castorio multis exsequitur Natalis Comes, Mytholog. l. 8. c. 9. et c. Vide quoque supra, in voce Festa, quibus apud Hebraeos a tripudio nomen.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.